Edwardus dei gracia rex Anglie et Francie et dominus Hibernie omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem. Sciatis quod de gracia nostra speciali concessimus dilecto armigero nostro Galfrido Chaucer unum picher vini percipiendum qualibet die in portu civitatis nostre Londonie per manus pincerne nostri vel heredum nostrorum pro tempore existentis vel eiusdem pincerne locum tenentis ad totam vitam ipsius Galfridi. In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Windesore vicesimo tercio die Aprilis anno regni nostri Anglie quadragesimo octavo regni vero nostri Francie tricesimo quinto

Per breve de private Sigillo – Muskham


читать дальше